monumenta.ch > Plinius > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 154
{XCVII} Myrris, quam alii myrrizan, alii myrran vocant, simillimis est cicutae caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem esse. subvenit et phthisicis in sorbitione data. aviditatem cibi facit, phalangiorum morsus restinguit. ulcera quoque in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratae sunt.